Scuola di Archivistica, paleografia e diplomatica - Tracce per la prova di ammissione al 1° anno

06/09/2013

Per agevolare tutti coloro che intendono iscriversi al corso della Scuola di APD per il  biennio 2013-2015,  si propone una traccia utile per prepararsi alla prova di ammissione.

Esempi di questionario

  • Breve definizione del concetto di feudo
  • I principali avvenimenti del periodo della lotta per le investiture
  • L’Europa all’indomani della scoperta dell’America
  • Cenni sulla codificazione napoleonica
  • L’8 settembre 1943

Esempi di versioni

De mercatoribus et campsoribus fallutis capiendis per Senatorem

Senator teneatur mercatores seu campsores seu zecherios qui aliquo tempore dicti fuerint falliti capere personaliter seu capi facere et carceratos et compeditos retinere, et assignare ipsis terminum unius mensis infra quem ipsi mercatores seu campsores satisfecerint eorum creditoribus et liberentur a predictis. Alioquin faciant ipsos detinere usque ad mortem et eorum filios masculos, qui essent maiores .XIIII. annis tempore fallimenti predicti quorum mortui sunt parentes, qui sunt heredes vel successores predictorum, simili modo capiat et capi faciat, et captivos detinere faciat donec paternis creditoribus sit de eorum creditis satisfactum. Qui vero essent impuberes tempore dicti fallimenti non capiantur nec detineantur modo predicto; sed bona ipsorum mercatorum seu campsorum et ipsorum possessionem assignet et assignari faciat libere predictis creditoribus donec satisfaciat eisdem.

Qualiter procedatur contra mulierem accusatam vel inquisitam

Mulier accusata vel inquisita de levibus criminibus aut vadat personaliter ad respondendum ad ecclesiam Sancte Marie de Araceli, aut si voluerit notarius maleficiorum vadat ad domum eius ad recipiendam responsionem, qui pro viatico duos sollidos dumtaxat recipiat; pro gravioribus autem delictis ad dictam ecclesiam teneatur ire et ante vel extra dictam ecclesiam respondere accusationi contra eam factae; in utroque tamen casu per ydoneos fideiussores cavere teneatur et debeat de condempnatione solvenda, si de criminibus de quibus accusatur vel inquiritur mere pena pecuniaria per statutum veniat imponenda. Si autem capitalis vel corporalis, (…) retineatur et recommendetur in aliquo monasterio religiosarum, prestitis tamen fideiussoribus quod de dicto monasterio non discedat (…) et si tales fideiussores habere non possit procuret cum abbadissa et conventu ipsius monasterii quod promictat eam cum tali diligentia custodire.

De scoriatoribus arborum

Item statuimus et ordinamus quod nullus de cetero scorticet vel incidat vel scoriari seu scorticari faciat vel auferri faciat per se vel per alium seu alios aliquam arborem seu arbores alienas fructiferas vel silvestres sive sint in locis cultis sive incultis, sive in domibus sive in campis, sine voluntate domini et licentia cuius est arbor. Et si quis inventus fuerit incidere  vel scorticare dictas arbores seu arborem sine licentia eius cuius est seu sint, puniatur qualibet vice in .C. solidis et nichilominus teneatur dampnum emendare patienti. Liceat illi cui dampnum illatum est a dicto malefactore penes quem invente fuerint cortices dictarum arborum auferre ubicumque, propria auctoritate sine licentia curie, cortices dictarum arborum (…) et si quis venditor corticum arborum probare non poterit se licite cortices predictas fecisse et habuisse quas vendidit seu vendiderit, puniatur tamquam inventus fuerit  dampnum facere supradictum.